Le rane chiedono un re

Le rane chiedono un re
Olim Athenae aequis legibus florebant, sed paulatim procax libertas civitatem turbavérat bonosque mores corrupérat. Tum Pisistràtus tyrannus arcem imperiumque occupavit et, quia cives tristem servitutem flebant, Aesōpus talem fabellam narravit. Ranae vagabant liberae in palustribus stagnis donec, quod laxatos mores vi compescére cupiebant, ingenti clamōre regem a Love petiēre. Pater deorum risit atque parvum tigillum ad ranas demisit. Ut illud (= "quello", sogg. n.) in paludem missum est, motu sonoque suo ranarum pavidum genus valde terruit. Postea tigillum diu in limo iacuit, donec forte ranarum una caput e stagno tollit et regem magna cum cautela explorat. Ubi ranae tigillum iners vident, statim sine ullo timore certatim ad lignum adnatant et tigillum omni contumelia gravibusque verbis laedunt. Postea altérum regem a Love petiverunt, quoniam deorum pater inutile tigillum dedérat dominum. Tum Iuppfter ranis impudentibus hydrum terribilem pestilentemque dedit, qui (= "che", sogg.) dente aspéro multas ranas conipuit. Frustra ranae pavidae mortem fugitabant; timor vocem praecludebat. Tum omnes palustres incolae Iovem itérum per Mercurium, divorum nuntium, orant, sed deus magna voce ita dixit: "Quia bonum vestrum contempsisti, nunc vero malum mortiferum aequo animo sustinēte!"
da FEDRO

traduzione

Nessun commento:

Posta un commento


Un'immagine del giovane Spinelli con una studentessa nel mondo finalmente liberato dal latino