versione alcune avventure di ulisse

Alcune avventure di Ulisse
lam multos annos Ulixes terrā marique erravērat quia Neptunus, Polyphēmi pater et pelàgi deus, infesta irā stai eum exagitabat, quod antea Ulixes Cyclōpi, eius filio, unum oculum effodērat. Ita post naufragium, in quo ( = "nel quale") multos socios nonnullasque naves amisērat, ad insulam Calypsus ( = "di Calipso", gen. sing. f.), Atlantis filiae, defessus appúlit. Nympha statim pulchritudīne corporis et nobilitate viri capta est, in amorem eius incīdit et longo tempōris spatio eum apud se retinuit, donec Mercurius, Iovis nuntius, ei imperavit ut eum dimittéret ( = "di lasciarlo andare"). Itaque mulier ratim extruxit et inter multas lacrimas Ulixem dimīsit, sed eam statim Neptunus disiēcit. Sed, dum vir undis iacta- tur, dea Leucothoe (nom.), quae ( = "la quale", nom.) in mari exigit aevum, magicum balteum ei dedit quo ( = "con il quale") sibi pectus vinxit; ita a naufragio incolúmis excessit et in insulam Phaeācum vēnit. Ibi Nausicaa, Alcinoi regis filia, ad patrem eum adduxit. Rex liberali hospitio eum accēpit, ingentia dona ei dedit et patriam Ithàcam reduxit.
da IGINO

traduzione

Nessun commento:

Posta un commento


Un'immagine del giovane Spinelli con una studentessa nel mondo finalmente liberato dal latino