frasi es 28 pag 197

1. Collis erat leniter adclīvis; hunc ex omnibus fere partibus pàlus difficilis atque impedita cingebat. (Ces.) - 2. Regum ingenia diversa fuerunt: illi mite et amoenum, huic atrox et societatis impatiens erat. (Tac.) - 3. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius ( = "di Catilina") timens sive ira commōtus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae ( = "allo stato"), quam ( _ "che", acc.) postea scriptam edì'dit. (Sall.) - 4. Nam et navium figurā et inusitato genere tormentorum permōti, barbari constiterunt ac paulum recesserunt. (Ces.) - 5. Bellum Gallicum Caesare imperatore gestum est. (Cic.) - 6. Statium Minatium ducem milites invadunt; dissipa-11s deinde equitibus, ipsum ( = "lo") circumsistunt insiden- temque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. (Liv.) - 7. Segesta est oppidum

pervétus (= "antichissima") in Sicilia, iudices, quod (= "che", acc.) ab Aenēa fugiente a Troia atque in haec loca veniente condītum est. (Cic.) — 8. Achaei venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt. (Liv.) — 9. Germani post tergum clamore audito, armis abiectis signisque militaribus relictis se ex castris eiecerunt et, relīqua fuga desperata magnoque numero interfecto, se in flumen Rhenum precipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt (= "morirono"). (Ces.) — 10. Omnia summa consecūtus sum (= "ho ottenuto") virtute duce. (Cic.)
Latino Laboratorio 1, Pag. 197 Esercizio 28

Nessun commento:

Posta un commento


Un'immagine del giovane Spinelli con una studentessa nel mondo finalmente liberato dal latino