le divinità dei galli

Le divinità dei Galli
Inter deos Galli maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium artium inventōrem, hunc viarum atque itinērum ducem putant. Apud illos Mercurius etiam ad pecuniam mercaturasque vim magnam habet. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam colunt; de his eandem (eandem ... quam = "la medesima ... che") fere quam reliquae gentes habent opiniōnem. Eorum sententiā enim Apollo morbos depellit, Minerva regina opērum atque artificiorum est, luppiter imperium caelestium deorum tenet et Mars bella regit. Huic, cum proelio dimicare constituērunt, devōvent ea quae ( = "che", nom. plur. n.) bello ab iis capta sunt. Cum superavērunt, animalia immōlant reliquasque res ( = "cose", acc. plur.) in unum locum congérunt. Multis in civitatibus harum exuviarum tumúli in locis sacris videntur, et nemo ( = "nessuno", nom.) tangēre aut rapēre illas audet ( =
"osa"), quia sacrae sunt.
da CESARE


traduzione

Nessun commento:

Posta un commento


Un'immagine del giovane Spinelli con una studentessa nel mondo finalmente liberato dal latino